Charter Document - 04980043

Charter Document - 04980043


Charter Number: 04980043
Cartulary Title: Cartulaire du prieuré de Saint-Christophe-en-Halatte, Fleurines
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 1271
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Universis presentes litteras inspecturis officialis curie Silvanectensis salutem in Domino sempiternam Notum facimus quod in nostra presentia personaliter constitutus Guiardus dictus Baterel civis Silvanectensis recognovit se vendidisse et in perpetuum quitavisse religioso et honesto viro fratri Petro Priori Sti Christofori Cluniac ordinis Belvacensis diecesis triginta unum solidos et septem denarios paris annui supercensus de quibus idem Guiardus annuatim percipiebat ut dicebat viginti unum solidos super quadam masura et super quadam pecia vinee ad dictam masuram spectante sita apud Villammeintrie contigua ruelle per quam itur de Villameintrie in campaniam ex parte una et vinee liberorum Henrici fabri ex altera et tres solidos et octo denarios paris super quadam area orti sita apud Villammeintrie contigua orto liberorum Fulconis Parmentarii ex parte una et orto Guiardi de Villameintrie armigeri ex altera et undecim denarios paris super eodem orto liberorum predicti Fulconis et tres solidos paris super masura Simonis Textoris sita apud Villammeintrie ante pontem et tres solidos paris super masura Odonis Furnarii contigua dicte masure predicti Simonis que omnia movent ut dicebat dictus Guiardus de censiva et dominio supradicti Prioris ad septem denarios paris censuales in festo natalis b Joannis baptiste annuatim persolvendos et ad tres quarterios avene et ad tres pictas paris in medio Marti i annuatim persolvendos et ad septem pictavinatas paris in festo beati Christofori annuatim persolvendas Que venditio facta fuit pro viginti libris et octo solidis paris de quibus jam dictus Guiardus recognovit coram nobis a memorato Priore in numerata pecunia sibi plenarie fuisse satisfactum Renuntiavit autem dictus Guiardus in hoc facto exceptioni non numerate pecunie non solute non tradite non recepte omni Juris auxilio canonici et civilis exceptioni doli mali fraudis deceptionis et aliis omnibus exceptionibus rationibus defensionibus et allegationibus juris et facti specialis et communis que contra presens instrumentum possint objici vel opponi Promisit insuper prenominatus Guiardus fide in manu nostra prestita corporali quod contra venditionem et quittationem hujusmodi per se vel per alium seu alios non veniet in futurum Imo sepedicto Priori ejusque successoribus quibuscumque et omnibus ab ipso causam habituris in posterum in premissis legitimam imperpetuum portabit garandiam contra omnes Asseruit preterea prenominatus Guiardus coram nobis quod ipse superscriptos triginta unum solidos et septem denarios paris vendiderat antedicto Guiardo de Villemeintrie armigero pro pretio supradicto sed dictus Prior ut dicebat idem venditor eamdem venditionem retraxit tanquam Dominus a quo movebant omnia supradicta prout superius sunt expressa In quorum omnium testimonium et munimen ac perpetuam memoriam sigillum Silvanect curie presentibus litteris duximus apponendum Datum anno Domini millesimo ducentesimo septuagesimo primo mense Februario