Charter Document - 04980042
Charter Number: | 04980042 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire du prieuré de Saint-Christophe-en-Halatte, Fleurines |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1265 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Universis presentes litteras inspecturis officialis curie silvanectensis salutem in domino Noverint universi quod in nostra presentia propter hoc constitutus Foubertus dictus le Fuizelier civis silvanectensis coram nobis recognovit se donatione facta inter vivos in puram eleemosynam dedisse et concessisse et in perpetuum quitasse Ecclesie beati Christofori de Halate Belvacensis diecesis quamdam masuram sicut se comportat quam habebat apud Stum Christoforum contiguam masure Guiardi nepotis ipsius Fouberti ex una parte et masure Asceline Latabonde ex altera quam donationem concessionem et quitationem voluit laudavit et approbavit Hellendis uxor dicti Fouberti et quidquid juris habebat in predicta masura ratione dotis dotalitii donationis propter nuptias seu quacum alia ratione dictis Ecclesie et conventui quitavit coram nobis in perpetuum spontanea non coacta Promiserunt autem dicti Foubertus et Hellendis ejus uxor quod contra premissa vel aliquid de premissis per se vel per alium non venient in futurum Datum anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo quinto mense Junii