Charter Document - 04980041

Charter Document - 04980041


Charter Number: 04980041
Cartulary Title: Cartulaire du prieuré de Saint-Christophe-en-Halatte, Fleurines
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 1265
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Universis presentes litteras inspecturis officialis curie silvanectensis salutem in Domino Noverint universi quod in nostra presentia constituti Guillermus de Pomponio armiger filius quondam Guilonis de Pomponio militis et domicella Maria uxor ejus coram nobis recogi overunt se vendidisse ac in perpetuum quittasse Priori et ecclesie Sti Christofori in Halata duo arpenta et dimidium terre site in territorio Sti Christofori ad locum qui dicitur le Corniller quam terram habebant ut dicebant contiguam culture terre supradicte ex una parte que quidem terra et cultura site sunt ut dicitur subtus jardinum Prioris antedicti que terra movet ut dicitur de feodo Ecclesie Sti Christofori supradicti que venditio facta fuit ut dicitur pro decem libris turonensibus sibi quitis de quibus recognoverunt sibi a dicto Priore satisfactum fuisse in pecunia numer a renu tiantes specialiter et expresse exceptioni non numerate pecunie non tradite non solute omni juris auxilio canonici et civilis et omnibus exceptionibus quibus possent predictum Priorem successores suos aut Ecclesiam Sti Christofori super dicta venditione et quittatione aliquatenus molestare Dicta vero domicella Maria uxor dicti Guillermi quidquid in predicta terra habebat vel habere poterat jure hereditario ratione dotis dotalitii donationis propter nuptias seu alia ratione quacumque predictis Priori et Ecclesie Sti Christof coram nobis in perpetuum quitavit spontanea voluntate non coacta Promiserunt autem sepedicti Guillermus et ejus uxor in manu nostra fide prestita corporali quod contra venditionem hujusmodi per se vel per alium non venient in futurum immo predictis Priori et Ecclesie Sti Christofori successoribus ipsius prioris et omnibus ab ipsis super premissis causam habentibus legitimam portabunt garandiam contra omnes sub fidei religione antedicta supponentes se specialiter et expresse jurisdictioni curie Silvan quantum ad premissa fideliter et inviolabiliter observanda et adimplenda In cujus rei testimonium presentibus litteris sigillum curie Silvanectensis duximus apponendum Datum anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo quinto mense Martio