Charter Document - 04980040
Charter Number: | 04980040 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire du prieuré de Saint-Christophe-en-Halatte, Fleurines |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Extent of Lands |
Date: | 1263 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Universis presentes litteras inspecturis officialis curie Silvanectensis salutem in Domino Notum facimus quod in nostra presentia constituti Simon dictus Florea et Emelina ejus uxor de Sto Christoforo recognoverunt se in perpetuum ad annuum censum recepisse a viro religioso Priore Sti Christofori in Halata quamdem partem domus cum Jardino pertinenti ad eamdem que quidem domus fuit quondam Ade hominis ut dicitur beati Christofori pro quindecim solidis paris singulis annis a dictis Simone et ejus uxore vel eorum heredibus predicto priori seu monachis ibidem commorantibus reddendis sub his terminis videlicet sex solidos paris in Assumptione B V sex solidos paris in festo omnium Sanctorum et tres solidos paris in Nativitate Domini pro quibus quindecim solidis paris predictis religiosis a dicto Simone et ejus uxore vel eorum heredibus reddendis ut superius est expressum ac etiam persolvendis obligaverunt domum sitam apud S Christof cum jardino retro sicut se comportat contiguam domui Joannis le Charetier Dicta vero Emelina spontanea non coacta quitavit predictis religiosis quidquid habebat in predicta domo et jardino ratione dotis seu donationis propter nuptias quantum pertinet ad obligationem predictam Promiserunt autem dicti Simon et ejus uxor quod contra premissa per se vel per alium non venient in futurum imo omnia et singula supradicta fideliter adimplebunt ac etiam inviolabiliter observabunt fide in manu nostra prestita corporali In cujus rei testimonium presentibus litteris sigillum curie Silvanect duximus apponendum Datum anno Domini MCCLXIII Mense Martio