Charter Document - 04980039

Charter Document - 04980039


Charter Number: 04980039
Cartulary Title: Cartulaire du prieuré de Saint-Christophe-en-Halatte, Fleurines
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 1261
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Universis presentes litteras inspecturis officialis curie Silvan salutem in Domino Noveritis quod in nostra presentia constituti Petrus dictus Sarracenus et Maria ejus uxor filii quondam Duranni Lorfelins recognoverunt se vendidisse et in perpetuum quittasse religioso viro Priori et monachis Sti Christofori in Halata quinque solidos paris supercensus solvendos annuatim in festo Sti Remigii super domum et masuram suam dicte domui adjacentem que domus et et masura site sunt apud Villemetrie juxta domum Guillelmi sutoris ex una parte et molendinum Domini Episcopi Silvanect ex altera pro sexaginta et quinque solidis paris de quibus se tenuerunt integraliter pro pagatis in pecunia numerata quam domum et masuram tenent ad rectum censum a dictis religiosis ut asseruerunt coram nobis eamdem domum et masuram pro dictis quinque solidis paris supradictis religiosis specialiter obligantes Has autem conventiones et venditiones prout superius sunt expresse voluerunt predicti Petrus et Maria ejus uxor et fidem dederunt in manu nostra corporalem quod contra predicta vel aliquid de predictis per se vel per alium non venient in futurum sed dictis religiosis super dicta venditione legitimam portabunt garandiam contra omnes secundum usus et consuetudines Patrie In cujus rei testimonium ad petitionem predictorum presentibus litteris sigillum nostrum duximus apponendum Datum anno Domini MCCLXI mense Martio