Charter Document - 04980033

Charter Document - 04980033


Charter Number: 04980033
Cartulary Title: Cartulaire du prieuré de Saint-Christophe-en-Halatte, Fleurines
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1255
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Universis presentes litteras inspecturis Ego Petrus de faiel miles et Sanctissima uxor mea notum facimus quod Ego Petrus et uxor mea non coacta sed spontanea laudamus volumus et concedimus quod Prior et monachi Sti Christofori in Halatis Belvacensis diecesis domum suam sitam apud Rieu juxta Ecclesiam de Rieu cum orto et appenditiis ejusdem teneant in manu mortua et in perpetuum possideant pacifice et quiete et ad hec omnia firmiter et in perpetuum observanda nos et bona nostra mobilia et immobilia ubicumque sint necnon et heredes nostros obligamus specialiter et expresse salvis tamen jure justitia et reditibus dominorum promittentes bona fide quod contra premissa vel aliquid de premissis per nos vel alios jure aliquo veniemus nullatenus in futurum In cujus rei testimonium Ego Petrus et Sanctissima uxor mea presentes litteras sigillorum nostrorum munimine fecimus roborari Datum anno Domini millesimo ducentesimo quinquagesimo quinto Mensis Octobris