Charter Document - 04980029

Charter Document - 04980029


Charter Number: 04980029
Cartulary Title: Cartulaire du prieuré de Saint-Christophe-en-Halatte, Fleurines
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Concession
Date: 1254
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Ego Galterus de Alneto miles Dominus de Mesnillio notum facio universis presentibus et futuris quod ego pro salute anime mee et antecessorum meorum volo et concedo quod Ecclesia Sti Christofori in Halata et monachi ibidem Domino servientes in perpetuum possideant pacifice et habeant totum feodum quod dicitur de [] et totum dominium dicti feodi situm in villa Sti Christofori videlicet tam partem illam quam dicta Ecclesia de dicto feodo tenebat quam illam partem quam monachi supradicti emerant a Petro de villa scabiosa et Ermingarde uxore sua quam partem dicti Petrus et Ermingardis tenebant de me in feodum Unde sciendum est quod ad dictum feodum pertinent duo solidi censuales quatuor capones quatuor mine avene una mina bladi et dimidia de supradictis Quia vero supradicta movent a dominio feodi mei tamquam dominus volo et in perpetuum confirmo quod dicta Ecclesia libere et absolute et sine ulla reclamatione totum dictum feodum in perpetuum possideat et habeat In cujus rei testimonium presentes litteras sigilli mei munimine roboratas dicte Ecclesie Sti Christofori tradidi ad robur firmitatis Datum anno Domini millesimo ducentesimo quinquagesimo quarto mense Julio