Charter Document - 04980027

Charter Document - 04980027


Charter Number: 04980027
Cartulary Title: Cartulaire du prieuré de Saint-Christophe-en-Halatte, Fleurines
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 1247
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Universis presentes litteras visuris Officialis Silvanectensis salutem in Domino Noveritis quod Maria relicta Ade Grancharii in nostra presentia recognovit se vendidisse et quitasse priori et monachis Sancti Christofori Belvacensis diecesis quamdam terram quam dicebat habere apud stum Christoforum sitam inter chiminum Crespianum et Aubermont prout dicta Maria coram nobis recognovit que venditio facta fuit ut dicitur pro viginti solidis paris de quibus confessa fuit coram nobis dicta Maria sibi fuisse a dictis Priore et monachis satisfactum plenarie in pecunia numerata promittente tamen dicta Maria quod in dicta terra vendita ratione dotis seu dotalitii nihil de cetero reclamabit De hac autem venditione firmiter tenenda et posterum observanda et de legitima garandia eisdem Priori et monachis contra omnes super dicta venditione portanda dicta Maria in manu nostra fidem prestitit corporalem In cujus rei testimonium presentes litteras sigillo curie Silvan fecimus communiri Datum anno Domini MCCXLVII mense Novembri