Charter Document - 04980026
Charter Number: | 04980026 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire du prieuré de Saint-Christophe-en-Halatte, Fleurines |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1247 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Universis presentes litteras visuris officialis Silvanectensis salutem in Domino Notum facimus quod in nostra presentia constituti Bartholomeus Furnarius de Villameinte et Petronilla uxor sua recognoverunt se vendidisse et in perpetuum quittasse Priori et monachis Sti Christofori Belvacensis diecesis tredecim solidos supercensus parisiensis monete reddendos annuatim ad festum Sti Remigii Priori et monachis prenominatis pro octo libris et dimidia paris de quibus recognoverunt coram nobis sibi fuisse a dictis Priore et monachis plenarie satisfactum in pecunia numerata quos tredecim solidos supercensus recognoverunt coram nobis predicti Bartholomeus et Petronilla se assignasse super arpennum vinee contigue vinee Petri filii Liegardis et super quinque quarteria vinee contigue vinee Johannis Aucipitis et super manerium suum sicut se comportat situm apud Villammeintriam contiguum masure Radulfi Turbarii que omnia sita sunt in fundo dictorum prioris et monachorum et movent de censu et dominio eorumdem monachorum prout predicte partes coram nobis firmiter asseruerunt promittens etiam dicta Petronilla coram nobis quod in dictis tredecim solidis ratione dotis et dotalitii vel quacumque alia ratione nihil de cetero per se vel per alium reclamabit De hiis autem omnibus firmiter tenendis et in posterum observandis et de legitima garandia super predictis tredecim solidis contra omnes portanda predictis priori et monachis dicti Bartholomeus et Petronilla in manu nostra fidem dederunt corporalem Quibus presentibus litteris ad petitionem dictorum Bartholomei et Petronille sigillum curie Silvan duximus apponendum Datum anno Domini MCCXLVII mense novembri