Charter Document - 04980022
Charter Number: | 04980022 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire du prieuré de Saint-Christophe-en-Halatte, Fleurines |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1243 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Universis presentes litteras inspecturis Ego Maria nobilis mulier uxor Domini Petri Choisel militis de Plesseio notum facio quod ego et dominus Petrus maritus meus et heredes nostri videlicet Johannes et Isabella voluimus et concessimus quod masuram que sita est in clauso nostro extra Portam Sti Sanctini Silvanectensis quam emerunt monachi Sti Christofori in halapi a in perpetuum habeant et possideant pacifice et quiete ita tamen quod dicti monachi nobis et heredibus nostris singulis annis in festo Sti Remigii viginti solidos [] paris annui census solvere tenebuntur Et sciendum est quod predicti monachi anniversarium nostrum et heredum nostrorum facient annuatim Ego autem Maria et Petrus maritus meus et heredes nostri predictam masuram predictis monachis contra omnes justitia exigente garantire tenemur pro censu superius nominato Quod ut firmum et stabile permaneat presentes litteras sigilli mei munimine roboravi Datum anno Domini millesimo ducentesimo quadragesimo tertio mense Augusto