Charter Document - 04980018
Charter Number: | 04980018 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire du prieuré de Saint-Christophe-en-Halatte, Fleurines |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Concession |
Date: | 1242 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus presentes litteras inspecturis Decanus et capitulum silvanect salutem in Domino Noveritis quod nos decimationem nostram quam habemus in territorio Sti Christofori de Halatis Belvacensis diecesis concessimus Ecclesie Sti Christofori perpetuo possidendam sub annua pensione quatuor modiorum et dimidium tam bladi quam avene Quam quidem pensionem Prior qui pro tempore fuerit in domo Sti Christofori vel etiam dicta domus Sti Christofori si non fuerit ibi prior nobis singulis annis solvere tenebuntur ad mensuram capituli Silvanectensis ita quod due partes erunt bladi et tertia pars avene De istis vero quatuor modiis et dimidio solventur duo modii presbytero parochiali Sti Christofori due partes bladi et tertia pars avene Solvetur autem dicta annona tam nobis quam presbytero dicto non deteriorata sed talis qualis colligetur in decimatione predicta Si tamen quod absit aliquo anno vel guerra communi vel tempestate communi dictus prior vel domus Sti Christofori dampni dicarentur evidenter nos in hoc sequemur approbatam consuetudinem regionis super dicta vero decimatione dicto priori aut ecclesie Sti Christofori legitimam garanciam portare tenemur Super hiis autem observandis litteras nostras dicte Ecclesie concessimus sigilli nostri robore communitas Actum anno Domini MCCXLII mense januario