Charter Document - 04980012

Charter Document - 04980012


Charter Number: 04980012
Cartulary Title: Cartulaire du prieuré de Saint-Christophe-en-Halatte, Fleurines
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1239
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Robertus Dei gratia Belvacensis Episcopus universis presentes litteras inspecturis salutem in Domino Noverit universitas vestra quod cum controversia esset inter virum religiosum Guillermum priorem de Caritate pro se et monasterio Sancti Christofori in halapia sibi pleno jure subjecto ex una parte et Magistrum Reginaldum d Luzarches presbyterum de Riu ex altera super quibusdam domibus cum tota masura juxta Ecclesiam de Riu sitis et vinea de Hiannet et uno quarterio quod appendet dicte vinee que omnia dictus presbyter dicebat ad Ecclesiam de Riu pertinere tandem post multas altercationes inter ipsos habitas taliter composuerunt coram nobis quod dictus presbyter de Riu in predictis se vel Ecclesiam de Riu nichil juris habere recognoscens ex abundanti tamen quidquid habebat et habere poterat et debebat pro se et Ecclesia sua in rebus predictis de assensu et auctoritate nostra dicto monasterio Sti Christofori in perpetuum quitavit et remisit Prior de Caritate dicto magistro Reginaldo et ejus successoribus qui pro tempore erunt presbyteri de Riu concessit et donavit pro se et dicto monasterio sancti Christofori ut ipse presbyter et ipsius successores de cetero presbyteri de Riu uvas vinearum suarum de presbyterio de Riu in torcularibus sancti Christofori apud Riu gratis libere sine exactione et difficultate qualibet possint et debeant perpetuo pressorare sive triturare Habebit etiam dictus presbyter pro expensis et damnis suis que exinde habuit ut asserit decem libras paris et sic inter se ad invicem de omnibus debitis et querelis motis quiti remanebunt et immunes In cujus rei testimonium presentes litteras sigillo nostro et sigillo dicti Prioris de Caritate fecimus communiri Actum anno Domini millesimo ducentesimo tricesimo nono mense Decembri