Charter Document - 04980011
Charter Number: | 04980011 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire du prieuré de Saint-Christophe-en-Halatte, Fleurines |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1229 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Magister Gaufridus canonicus et officialis Silvanectensis omnibus presentes litteras inspecturis salutem in Domino Noveritis quod foucaldus de Balagny et ermengardis uxor ejus et heredes Ebrardi majoris de Villametria coram nobis in jure presentia firmaverunt tenendam compositionem illam quam fecerunt cum Priore et monachis Sti Christofori de Hallata super certa pensione terrarum quas iidem monachi habent apud Villammetriam et in perpetuum reddenda singulis annis sicut continetur plenius in charta quam dictus foucaldus et heredes habent a dictis monachis sigillata sigillo venerabilium virorum Prioris et conventus de Caritate In cujus rei memoriam presentes litteras hodie fieri et sigillo curie Silvanectensis fecimus communiri Actum anno Domini millesimo ducentesimo vigesimo nono mense Aprili