Charter Document - 04980008
| Charter Number: | 04980008 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartulaire du prieuré de Saint-Christophe-en-Halatte, Fleurines |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1221 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Guido Buticularius Silvanectensis omnibus ad quos presens scriptum pervenerit salutem in Domino Noverit universitas vestra quod nos donationem quam fecit Reginaldus Miles de Monceniaco de decima de Balaniaco que de nostro movebat feodo monachis et Ecclesie Sancti Christofori de Halapes et concessionem etiam quam super eadem decima fecit eisdem Bisendus miles de Forferi sicut in litteris Domini Episcopi Silvanectensis et ejusdem episcopi officialis plenius continetur gratam habemus atque ratam et quidquid juris in memorata habemus decima dictis monachis et Ecclesie Sancti Christofori in perpetuum in elemosinam quittamus et donamus Quod ut ratum permaneat et inconcussum presens scriptum sigilli nostri munimine fecimus roborari Actum anno Domini MCCXXI mense Martio
