Charter Document - 04980005

Charter Document - 04980005


Charter Number: 04980005
Cartulary Title: Cartulaire du prieuré de Saint-Christophe-en-Halatte, Fleurines
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1214
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Ego Garinus Dei gratia Silvanectensis Episcopus notum [facio] universis presentes litteras inspecturis quod Regnaldus Miles de Mantegni in presentia nostra constitutus dedit in elemosinam Ecclesie Sancti Christofori ob remedium anime sue et Patris et Matris ejusdem quamdam decimam apud Baleingni sitam quam idem Regnaldus tenebat et in periculum anime sue diu tenuerat Nos autem donationem illam concedimus et confirmamus In cujus memoriam presentem paginam sigilli nostri munimine fecimus roborari Actum anno gratie MCCXIV