Charter Document - 04980002
Charter Number: | 04980002 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire du prieuré de Saint-Christophe-en-Halatte, Fleurines |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1083 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Cum constet magne apud divinitatis clementiam remunerationis esse si quilibet fidelium ad laudem et gloriam nominis ipsius sanctorumque venerationem basilicas exstruxerit rerumque temporalium ditaverit longe prestantiorem et excellentiorem assecuturum inde credimus superne retributionis dignitatem si ibidem summo pietatis annisu exquisitas atque Ecclesiastica religione probatas ad continue servitutis exhibenda Deo officia aggregans personas decorem Domus Domini vite mundioris celibatu et sacre religionis incontaminato ritu provexerit quia non tam in manufactis auro scilicet gemmarumque pretiositate radiantibus edificiis quam in sinceris ac devotis sanctarum mentium habitare gratulatur domicilus nec eo proventibus prediorum transitoriis ornamentisque corruptibilibus quantumlibet pretiosis quo delectari comprobatur pie viventium votis precibus et obsequiis Quocirca Ego Walerannus mei juris abbatiolam in Episcopio Belvacensi sub honore et nomine sancti Christofori martyris constructam sed studio male ibidem viventium monachorum ad irreligiositatis et secularitatis ignominiam a sancte regule tramite paulatim deviando redactam Deo et Sancte Marie de Caritate cum cunctis sibi pertinentibus absque retentione deposito abbatie nomine sub Prioratus jure perpetualiter trado quatinus Dominus Gerardus ejusdem loci id est de Caritate Prior de suis quosdam illuc transmittens normam regularis vite statumque sacri ordinis et Cluniacen religionis vigorem ibidem instaurare satagat Actum publice apud Sanctam Mariam de Caritate et positum ab eodem Waleranno super altare absque ulla retentione Cujus rei testes habentur ejus filius Archebaldus qui hec laudavit Rainaldus dapifer ejus Richardus de Petrafonte Ex nostris Radulphus de Bosco Segaldus prepositus Warinus sartor Ebrardus de Duno Petrus frater Archebaldi Brunno de Sancero Anno ab Incarnatione Domini millesimo octogesimo tertio Indictione decima regnante Philippo anno regni sui vigesimo quarto Datum quinto Calendas Junii