Charter Document - 04980001
| Charter Number: | 04980001 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartulaire du prieuré de Saint-Christophe-en-Halatte, Fleurines |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 1060 |
| Date type: | Internal, A.D., Calendar, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis ego Philippus gratia Dei Francorum rex Cum status sacre religionis maxime fulciatur multimodis bonorum studiis magis tamen augmentari creditur sacrorum constructione locorum ubi semper Deum exorent vota fidelium unde remunerationis premium apud Deum habet repositum quisquis sacra loca vel edificaverit vel terrenis opibus ditaverit Innotescat igitur solertie omnium tam presentium quam futurorum quod quidam miles noster nomine Walerannus nostram adiit presentiam una cum fratribus scilicet Waltero archidiacono et Hugone necnon Balduino atque Rainaldo petens ut abbatiolam quam constructam in memoriam Sancti Christofori martyris tenebat de beneficio S Petri Belvacensis Ecclesie annuente ejusdem Ecclesie Gausberto antistite cum consensu clericorum suorum et militum nostra manu firmam faceremus ita ut nemo deinceps fratres ibidem Deo regulariter servientes vel locum ipsum inquietare audeat vel consuetudinem aliquam exigere sed perpetualiter absque aliqua inquietudine vel contradictione sub nomine immunitatis permaneat Dedit autem supradictus miles ipsi ecclesie de rebus sue proprietatis ipsam scilicet villam nomine Hermene ubi ea ecclesia sita est et omnes consuetudines que sibi in eadem villa debebantur et hospites et servos et ancillas et clausos vinearum et terras arabiles et prata silvam quoque eidem ville adjacentem et milites de eadem villa beneficia tenentes villam similiter nuncupatam Florinas cum omnibus ad eam pertinentibus in villa quoque Pomponensi partem altaris sancti Petri ecclesie que dicitur Cella cum sua decima et cum censu viginti solidorum et servos et ancillas sui juris clausos quoque vinearum et terram arabilem et prata et adjacentem silvam juxta suburbium Clarimontis in villa que dicitur Rostolum unum clausum vinearum Item in pago Belvacensi in villa que vocatur Reus tres arpennos vinearum et dimidium in villa que vocatur Pontis ancillam quamdam nomine Richildem cum infantibus suis In civitate vero Silvanectensi unum clausum vinearum et unum furnum in villa etiam Aminiacensi unum hospitem et terram arabilem In territorio Meldensi villam que vocatur Sineverie omne hoc quod Walterus pater suus ibi in proprio jure tenuerat Dono etiam ego ipse cum matre mea censum vinearum et de denariis et de vino quas habebat predicta ecclesia in villa que vocatur Reus ob remedium anime patris nostri Henrici regis Item in territorio Silvanectensi predictus Gualerannus dedit eidem abbatie duas partes de decima ejusdem ecclesie sancti Christofori quam sub manu firma tenebat de canonicis sancte Marie Silvanect Ecclesie annuente Feodando episcopo cum clericis ad quos ipsa decima pertinebat Ut igitur hec omnia inconvulsa et imperpetuum rata permaneant petentibus supradictis fratribus Gualeranno scilicet et aliis fratribus manu nostra subter firmavimus et principimus nostris firmandam tradidimus Si quis vero quod absit hoc preceptum violare presumpserit centum libras auri coactus regio fisco reddat Actum Compendio anno incarnationis Domini nostri Jhesu Christi millesimo sexagesimo primo indictione xiiii regnante Philippo rege anno primo Datum pridie calendas Maii [] Balduinus cancellarius scripsit
