Charter Document - 04979021

Charter Document - 04979021


Charter Number: 04979021
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame de La Roche
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1268
Date type: Assigned
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Ludovicus D G Francorum rex senescallo Carcassone Dilecti et fideles nostri Guido de Levis marescallus Mirapicensis Lambertus et Simon de Tureyo fratres domini Saxiaci et Podii Terricii Geraldus de Cane Suspenso et Johanna relicta quondam Petri de Vicinis de Limoso nobis per suas litteras intimarunt vos eis et aliis terrariis senescallie vestre precipisse quod ad opus Carcassone faciant residentiam cum servitio quo nobis sunt obligati unde cum predicti milites ad excusationem pretenderunt [] Mandamus vobis quatenus nisi necessitas vel periculum immineat de predicta residentia facienda sufferatis eosdem usque ad festum S Remigii [] Datum apud Vernonum die sabbati ante Ascensionem Domini