Charter Document - 04972008
Charter Number: | 04972008 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame de La Roche |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1233 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Ego Alexander de Leviis miles notum facio universis presentem paginam inspecturis quod ego de assensu et mera voluntate Ysabellis uxore mee omnes decimas minutas et grossas tam veteres quam novas quas percipiebam et percipere poteram apud Ructoriam et etiam omnes decimas essartorum tam factorum quam faciendorum de quibus debebam servitium et hommagium religiosis viris abbati et conventui Sancti Maglorii Parisiensis vendidi eisdem absque aliqua retensione in perpetuum pro quadraginta libris Parisiensibus Predicta vero Ysabellis uxor mea dotalicium quod habebat aut habere poterat in istis spontanea resignavit in manu magistri Roberti decani Pissiacensis et fidem prestitit corporaliter quod nomine dotalicii aut alio modo nichil de cetero reclamabit Insuper fidem meam prestiti corporaliter in manu prefati decani Pissiacensis quod si prefati abbas et conventus ad majorem securitatem voluerint habere litteras reverendi patris G Carnotensis episcopi aut litteras domini archidiaconi Pissiacensis hoc ego sine difficultate in confectione litterarum ipsarum consentiam et coram ipsis ire tenear pro concessione dictarum litterarum Actum anno Domini MCCXXX tercio