Charter Document - 04971019
Charter Number: | 04971019 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame de La Roche |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1255 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Ludovicus Dei gratia Francorum rex senescallo Carcassonne [] Ex tenore litterarum vestrarum intelleximus quod rex Aragonum cum magno exercitu per terram nostram transitum facere et apud Montem Pessulanum venire proponit nihil vobis inde ex parte ipsius intimato Hinc est quod vobis mandamus quatenus ipsum cum tanta forcia per terram nostram non permittatis transire nisi prius vobis securitatem prestiterit quod per ipsum vel suos terre nostre seu hominibus nostris dampnum seu molestiam non inferatur et super sufficientia securitatis cum marescallo de Mirepoix Petro de Vicinis et aliis fidelibus nostris necnon cum prelatis cum quibus videritis esse bonum consilium et de consilio eorum faciatis Datum Parisius die mercurii ante festum B Johannis Baptiste