Charter Document - 04971017

Charter Document - 04971017


Charter Number: 04971017
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame de La Roche
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Agreement
Date: 1246
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Ego Guido de Levies miles universis notum facio quod cum contentio suborta fuisset inter me ex una parte et religiosos viros Guillelmum [] Predicti vero arbitri facta super premissis inquisitione legitima habitoque bonorum virorum consilio suum protulerunt arbitrium in hunc modum quod nos Johannes de Nantolio et Guido de Levies milites possumus assignare et capere tantummodo in domibus hominum Beati Dyonisii qui debent nobis reddere testamentum et in arpentis in quibus site sunt domus dictorum hominum usque ad unum arpentum ad plus ipsis domibus magis contiguum et nonalibi si forte contingat aliquem dictorum hominum predictum nobis non solvere tensamentum Ego vero de predicto arbitrio sic prolato firmiter observando presentes litteras concessi predictis abbati et conventui Beati Dyonisii sigilli mei munimine roboratas Actum anno Domini MCCXLV mense marcio