Charter Document - 04971016

Charter Document - 04971016


Charter Number: 04971016
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame de La Roche
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Agreement
Date: 1245
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Ego Guido de Levies universis notum facio quod cum contentio suborta fuisset inter me ex una parte et religiosos viros Guillelmum Dei gratia abbatem Beati Dyonisii in Francia et ejusdem loci conventum ex altera super eo videlicet quod ego dicebam quod me debere habere et percipere super quibusdam hominibus in balliva de Bello Ramo singulis annis testamentum Tandem pro bono pacis contentionem hinc inde subortam inter me et dictos abbatem et conventum voluimus sic sopiri Compromissum enim fuit ex parte mea in Guidonem dictum Chevrel militem et ex parte dictorum abbatis et conventus in Lambertum de Tercia Leuca in hunc modum quod ego et Johannes de Nantholio miles qui hanc eandem conventionem habet cum dictis abbate et conventu debemus solummodo tres homines nominare et dictus abbas et conventus tres similiter nominabunt et si vellemus dictos tres duos vel unum producere de hominibus dictorum abbatis et conventus et ipsi similiter de nostris utrique tam ego et dictus Johannes ex una parte dicti abbas et conventus ex altera compelleremus ipsos veritati super illa inquisitione testimonium perhibere et dicti inquisitores a dictis sex a nobis hinc inde nominatis debent inquirere diligenter ubi videlicet in domibus sive in campis gagiare debemus si forte contingat aliquem de hujusmodi hominibus non solvere testamentum Ego vero de hujusmodi tenendo arbitrio dedi meas patentes litteras dictis abbati et conventui sigilli mei munimine roboratas Datum anno Domini MCCXLV mense decembri