Charter Document - 04971015
| Charter Number: | 04971015 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame de La Roche |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Request |
| Date: | 1240 |
| Date type: | Internal, A.D., Feast |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Gaufridus vicecomes Castri Duni Henricus de Solliaco Joannes de Bello Monte D regis cambellanus Adam de Milliaco Ferricus marescallus et Guido de Levis dictus marescallus de Mirapice omnibus [] Notum facimus quod Geraldus de Aniorto pro se matre sua fratribus atque nepotibus suis et sociis suis [] in propria persona apud Dullacum subtus Petram Pertusam ad nos venit et se et fortalicias suas posuit in manu nostra ad voluntatem D regis videlicet castrum Aniort castrum Por la Bastida Rochani et castrum Dornia cum pertinentiis eorumdem tali conditione quod quando idem G per se vel procuratorem erit coram D rege si D rex ipsum G et dictas fortalicias voluerit recipere ad suam voluntatem vel erga D papam per nuntios suos impetrare reconciliationem [] In cujus rei testimonium presentibus litteris sigilla nostra duximus apponenda Actum ante Petram Pertusam anno Domini MCCXL mense novembris
