Charter Document - 04971014

Charter Document - 04971014


Charter Number: 04971014
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame de La Roche
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Concession
Date: 1234
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Universis presentes litteras inspecturis Guido de Leviis marescallus Albigensis salutem Noveritis quod cum esset contentio inter noset dominam matrem nostram ex una parte et ecclesiam Beati Dyonisii exaltera super terris pratis haiis que bone memorie Guido de Leviis quondam marescallus Albigensis pater noster tenebat ab eadem ecclesia Que prata terre haye sita sunt apud Levies Balduini Cocherel et apud locum qui dicitur le Cormier juxta molendinum Girouard et etiam apud les Bendes et debent ibi esse circa quinquaginta duo arpenta vel amplius sive minus tam in pratis quam interris et haiis ad mensuram loci illius Tandem predicta domina mater nostra de consilio amicorum suorum et aliorum bonorum virorum composuit et pacem fecit cum ecclesia Beati Dyonisii in hunc modum quod de predictis terris pratis haiis singulis annis reddamus monacho Beati Dyonisii preposito Belli Rami vel ejus mandato apud Bellum Ramum XIII solidos Parisiensium capitalis census in festo beati Andree apostoli et corveiam unius carruce singulis annis tribus diebus in anno scilicet unam in marcio aliam in mayo terciam in septembri salva omni justicia ecclesie Beati Dyonisii in omnibus et salvis venditis in terris pretio et omnibus aliis si vendi contigeret ita quod quicunque dictas terras prata et hayas possidebit et etiam Renaudus li Beques vel ejus successores nichil omnino in nemoribus Beati Dyonisii poterunt de cetero reclamare Dictus vero Renaudus ratione domus sue pratorum terrarum suarum quas modo possidet in pastu domini abbatis aliquid de cetero mittere non tenebitur Nos vero ibi non possumus facere masuras neque fortericiam nisi de voluntate dicte ecclesie Hanc autem compositionem a domina matre nostra factam volumus laudamus et concedimus Quod ut ratum et inconcussum permaneat presentes litteras sigilli nostri munimine fecimus roborari Actum anno gratie MCCXXXIIII mense novembri