Charter Document - 04971012

Charter Document - 04971012


Charter Number: 04971012
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame de La Roche
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Concession
Date: 1215
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Anno ab I C MCCXV regnante Philippo rege mense augusti feria V Sciendum est quod controversia fuit inter G de Levies marescallum ex una parte et conventum domus Bolbone ex alia parte Item ego Guillelmus de Levies marescallus D comitis Montisfortis dono et concedo in perpetuum Domino Deo et B Mariae et omnibus Sanctis ejus et tibi Raymundo Segerio abbati domus Bolbone et omni conventui domus Bolbone [] tres modios de blati in unoquoque anno in messibus scilicet duos modios de araone et unum modium frumenti ad mensuram Mirapiscis quem blatum laudo et concedo ut habeatis de villa de Maderiis in uno quoque anno in messibus omni tempore Et conventus domus Bolbone accepit me pro fratre in omnibus bonis domus Bolbone et propter hanc elemosinam jam dictam quam vobis dono sicut dictum est desuper predictus conventus domus Bolbone mihi diffinit omnes clamores et querimonias et petitiones quas mihi et de me faciebant ullo modo