Charter Document - 04971010

Charter Document - 04971010


Charter Number: 04971010
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame de La Roche
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Sale
Date: 1248
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Omnibus presentes litteras inspecturis ego Galterius de Levies presbiter in Domino salutem Notum facio quod unum arpentum vinee quem habebam situm apud Marolium vendidi abbati Gaudis Vallis ordinis Premonstratensis tenendum in perpetuum et pacifice pro XX et IV libris et II solidis Parisiensibus de quibus teneo me propagate promittens in verbo sacerdotis quod contra venditionem istam per me vel peralium non veniam in futurum In cujus rei testimonium presentes litteras sigilli mei munimine tradidi roboratas Actum anno Domini MCC quadragesimo sexto