Charter Document - 04971005
Charter Number: | 04971005 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame de La Roche |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1215 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Philippus Dei gratia Francorum rex dilecto et fideli suo Miloni de Lyniis pro Liviis et Petro de Tylleto et Renardo de Villa Terrici salutem Mandamus vobis et precipimus quatinus abbati et canonicis Deo servientibus apud Lucernam cartam suam quam Richardus quondam rex Anglorum eis indulsit super quitatione pedagiorum et aliarum consuetudinum firmiter teneatis et per ballivias vestras observari faciatis secundum tenorem ejusdem carte et secundum quod usi sunt tempore dicti Ricardi quondam regis Anglorum de eadem carta non obstante quod non est sigillata in modum carte perpetue Actum Parisius anno Domini MCCXIII mense januario