Charter Document - 04970092

Charter Document - 04970092


Charter Number: 04970092
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame de La Roche
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Exchange
Date: 1252
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Omnibus presentes litteras inspecturis L decanus et capitulum Parisiense salutem in Domino Notum facimus quod cum religiosi viri abbas et conventus de Roscha ordinis Sancti Augustini Parisiensis dyocesis haberent et perciperent decimam in centum et sexaginta arpentis terre arabilis et amplius sitis in parrochia de Vere Magno ipsi abbas et conventus dictam decimam et quicquid in ea habebant et habere poterant dederunt et concesserunt in perpetuum in manu mortua ad a modiationem magistro et fratribus Domus Dei Parisiensis sicut ipsi magister et fratres confessi sunt coram nobis pro duobus modiis avene annui redditus nec de meliori nec de pejori sed mediocris secundum communem estimationem eadem abbati et conventui vel eorum mandato in Domo Dei Parisiensi ad mensuram Parisiensem annis singulis infra octabas beati Martini hyemalis in posterum persolvendis tempestate vel alio casu fortuito et non fortuito qui possent exprimi non obstantibus ad quorum duorum modiorum avene solutionem perpetuo ut dictum est faciendam Prefati magister et fratres nobis volentibus et consentientibus se et domum suam coram nobis per stipulationem legitimam obligarunt In cujus rei testimonium presentes litteras ad petitionem dictorum magistri et fratrum sigilli nostri munimine dictis abbati et conventui concessimus roboratas Datum anno Domini MCC quinquagesimo secundo mense maio