Charter Document - 04970090

Charter Document - 04970090


Charter Number: 04970090
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame de La Roche
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Sale
Date: 1249 - 1250
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Universis presentes litteras inspecturis Officialis P ecclesie Parisiensis archidiaconi salutem in Domino Notum facimus quod in nostra presencia Odo de Vere Magno miles et Margareta ejus uxor asseruerunt quod ipsi habebant et percipiebant decimam in centum et sexaginta arpentis terre arabilis et plus sitis in parrochia de Vere Magno moventem de hereditate Mathildis quondam matris ipsius militis defuncte ut dicebant quam totalem decimam sitam in parrochia predicta ut dictum est recognoverunt se vendidisse et in perpetuum quitavisse abbati et conventui de Roscha Parisiensis dyocesis pro sexies viginti et sexdecim libris Parisiensibus eisdem venditoribus jam solutis traditis et numeratis sicut confessi sunt coram nobis tenendam in manu mortua ab eisdem abbati et conventu et in posterum possidendam renunciantes quantum hoc exceptioni non numerate pecunie non tradite non solute et non recepte Promiserunt insuper prefati venditores fide in manu nostra prestita corporali quod contra venditionem et quitationem predictas per se vel alium non venient in futurum et quod predictam decimam prefatis abbati et conventui in manu mortua garentizabunt et liberabunt ad usus et consuetudines Francie contra omnes sine coactione vendendi distrahendi seu extra manum suam ponendi quitam liberam et immunem ab omni onere et prestatione qualibet consuetudine et coustuma Prefata vero Margareta coram nobis quitavit specialiter et expresse spontanea non coacta quicquid juris habebat vel habere poterat ratione dotalicii vel alio quoquo modo sub prestite fidei datione Johannes vero de Cheteinvilla armiger primus dominus feodi dicte decime dominus Johannes de Cheteinvilla miles secundus dominus dicti feodi predicte decime et dominus Johannes de Guillervilla miles tercius et ultimus dominus feodi dicte decime ut dicebant coram nobis constituti venditionem predictam voluerunt laudaverunt et concesserunt promittentes fide data se contra hanc non venturos immo se garentizaturos in manu mortua venditionem predictam abbati et conventui predictis contra omnes Datum anno Domini MCCXLIX mense februario