Charter Document - 04970084

Charter Document - 04970084


Charter Number: 04970084
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame de La Roche
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Sale
Date: 1244
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Universis presentes litteras inspecturis Officialis curie Parisiensis in Domino salutem Notum facimus quod in nostra presencia constituti dominus Richardus de Argal miles et Emelina ejus uxor recognoverunt se vendidisse abbati et conventui Beate Marie de Roscha in perpetuum quicquid habebant et habere poterant in decima de Tranbleia scilicet bladi et avene marceschie necnon et palea stramine tractu et in omnibus aliis rebus valens ut dicebant annuatim quatuor modios tam bladi quam avene annui redditus pro ducentis libris Parisiensibus jam solutis sicut ipsi confessi sunt coram nobis videlicet quemlibet modium bladi ad mensuram castri Marliaci pro sexaginta libris Parisiensibus et quemlibet modium avene ad eamdem mensuram pro quadraginta libris Parisiensibus tali conditione apposita ut dicebant quod quolibet anno usque ad triennium facient valere eisdem abbati et conventui quatuor modios Est autem sciendum quod conventum est inter eos prout idem miles et uxor ejus coram nobis asseruerunt quod dicta decima colligetur et redigetur usque ad triennium per mandatum dicte ecclesie quolibet anno in aliqua granchia in parrochia in qua sita est dicta decima ut tunc possit apparere decima collecta et triturata an valeat dictos quatuor modios et si per dictum triennium illud quod venditum est non valeret duodecim modios prefatus miles et ejus uxor pro rata defectus eisdem abbati et conventui redderent de precio prenotato et si forte plus valeret illud quod venditum est quam duodecim modios pro illo plure ipsi abbas et conventus tenerentur pro rata dictum precium augmentare sicut ipse miles et ejus uxor asseruerunt coram nobis quam decimam se tantum debere facere valere Se obligaverunt coram nobis idem miles et ejus uxor omnino et promiserunt fide in manu nostra prestita corporali quod contra venditionem hujus jure hereditario ratione dotalicii aut alio modo per se vel per alios non venient in futurum et quod decimam predictam ab eis venditam cum omni jure dominio jurisdictione et justicia quod in eadem decima habebant et habere poterant quoquomodo eisdem abbati et conventui et ecclesie de Roscha in manu mortua perpetuo garentizabunt et liberabunt quocienscunque opus fuerit ad usus et consuetudines Francie contra omnes De hac autem venditione tenenda et garentizanda et de omnibus hiis qui superius dicta sunt fideliter adimplendis dominus Milo de Jehaigniaco miles Guillermus de Vicinis Hugo Pilet Symon major de Nemore Arsicii Johannes dictus Bovet quilibet in solidum et per fidem erga dictos abbatem et conventum pro dictis milite et ejus uxore se contulerunt plegios coram nobis promittentes dictus miles et uxor ejus sub prestita fide quod quocienscunque unus vel plures de dictis fide jussoribus decesserit ipse miles et uxor ejus alium vel alios eque ydoneos loco decedentis vel decedencium fide jussorum substituerent se et heredes suos ad hoc specialiter obligando Datum anno Domini M ducentesimo quadragesimo quarto mense novembri