Charter Document - 04970079

Charter Document - 04970079


Charter Number: 04970079
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame de La Roche
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Concession
Date: 1239
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Omnibus presentes litteras inspecturis Officialis curie Parisiensis salutem in Domino Notum facimus quod in nostra presencia constituti Petrus de Claagniaco miles Bouchardus Johannes Giletus fratres Solitia soror eorum liberi dicti Petri et Nicholaus de Mortuo Mari maritus dicte S recognoverunt se vendidisse abbati et conventui de Roscha ordinis Sancti Victoris in perpetuum in manu mortua pro sexaginta libris Parisiensibus jam solutis eisdem venditoribus in pecunia numerata prout confessi sunt coram nobis quamdam peciam vinee quam dicebant se habere apud Yssiacum que vinea vocatur vinea de Girardo quitam et liberam ab omni onere censuali consuetudine vel coustuma preterquam de sex denariis capitalis census annuatim ad festum sancti Remigii domino Johanni Le Veautre militi et ejus heredibus apud Giriacum persolvendis nichil juris juridictionis seu dominii in eadem vinea seu pressura vel pressoragio ejusdem sibi seu eorum heredibus in posterum retinentes promittentes fide media quod contra venditionem predictam per se vel per alios non venient in futurum ratione dotalicii jure hereditario vel alio quoquomodo et quod eamdem venditionem eisdem abbati et conventui in manu mortua garantizabunt perpetuo ad usus et consuetudines Francie contra omnes Dominus vero Johannes Le Veautre de cujus feodo dicta vinea primo loco movere dicitur et dominus Petrus de Monsterolio miles secundus dominus feodi ut dicebat dictam venditionem voluerunt laudaverunt pariter et concesserunt et de non veniendo contra fidem in manu nostra corporaliter prestiterunt et insuper se garantizatores coram nobis se constituerunt videlicet dominus Johannes contra omnes illos qui ratione primi domini et dominus Petrus contra omnes illos qui ratione secundi in dicta vinea aliquod in posterum reclamarent Volentes et concedentes ut dicti abbas et conventus eamdem vineam in manu mortua sine coactione reddendi alienandi aut extra dominium suum ponendi teneant et possideant in futurum Preterea dicti Petrus et Johannes Le Veautre Johannes de Villa d'Avray Robertus de Claagniaco et Johannes de Pissecot milites de recta garancia ferenda ad usus et consuetudines Francie se contulerunt plegios coram nobis fide prestita corporali Promiserunt insuper tam predicti venditores quam prefati plegii quod si contigeret dictam venditionem retrahi per aliquem vel evinci vel ipsos abbatem et conventum vel aliquem de ipsis molestari occasione venditionis predicte et propter hoc ipsi abbas conventus vel aliquis de ipsis dampna incurrerent aliqua vel expensas facerent in judicio vel extra judicium quod dicta dampna de perdita et expensas eisdem integre resarcirent et de dictis dampnis deperditis et expensis juramento abbatis ejusdem ecclesie crederent absque alia probatione Conventum etiam fuit quod si jus dictaret dictos venditores debere adducere coram nobis ad venditionem predictam laudandam et concedendam tertium dominum quod eum adducerent et tantum fecerent quod idem tercius dominus eamdem venditionem laudaret et concederet fide data Insuper Beatrix uxor domini Petri de Monsterolio et Ysabellis uxor Johannis Atricart militis coram dilectis nostris de Byevra et de Monsterolio presbiteris ad hoc a nobis specialiter destinatis dictam venditionem voluerunt laudaverunt et concesserunt et de non veniendo contra fidem in manu eorum corporaliter prestiterunt et sub fide prestita promiserunt quod in predictis rebus venditis jure aliquo nichil in posterum reclamabunt Actum anno Domini millesimo ducentesimo tricesimo nono mense