Charter Document - 04970074

Charter Document - 04970074


Charter Number: 04970074
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame de La Roche
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Concession
Date: 1234
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Matheus de Marliaco miles notum facio omnibus presentes litteras inspecturis quod ego vidi litteras domini Simonis de Chateron militis super venditione trium arpentorum vinee et unius hostisie apud Champlant in feodo meo sitorum quam venditionem dictus miles fecit ecclesie Beate Marie de Roscha pro sexaginta libris Parisiensibus Hanc autem venditionem laudo tanquam feodi dominus et me garantizaturum promitto Quod ut sit ratum et firmum sigillum meum presentibus litteris duxi apponendum Datum anno Domini MCC tricesimo tercio mense aprili