Charter Document - 04970069
| Charter Number: | 04970069 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame de La Roche |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1234 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus presentes litteras inspecturis Officialis curie Parisiensis salutem in Domino Notum facimus quod Philippus de Limous miles et Johanna uxor ejus in nostra presencia constituti asseruerunt quod ipsi habebant quamdam decimam apud Voisins le Cuit et circiter eandem villam que movebat de hereditate ipsius Philippi et movebat de feodo mareschalli de Levies et Albigensis Hanc autem decimam totalem et quicquid juris habebant in eadem vel habere poterant tam ex ipsa decima quam ratione ipsius decime exceptis quinque minis bladi quas presbiteri de Sarcleio et de Palaciolo ibidem percipiunt annuatim recognoverunt se vendidisse ecclesie Beate Marie de Roscha pro quaterviginti libris et centum solidis Parisiensibus de qua pecunia recognoverunt sibi fuisse integraliter a dicta ecclesia plenarie satisfactum in pecunia numerata promittentes fide mea quod contra dictam venditionem cum nichil juris in dicta decima vel juris quod eis poterat competere ex ea retinuerint per se vel per alium non venient in futurum et quod dictam decimam necnon et omnia predicta eidem ecclesie ad usus et consuetudines Francie garantizabunt in perpetuum contra omnes Preterea dicta Johanna quitavit quicquid juris habebat vel habere poterat ratione dotalicii seu quocumque alio modo spontanea non coacta Hanc vero venditionem vir venerabilis H ecclesie Parisiensis archidiaconus de cujus refeodo dicta decima movere dicitur sicuti ipse asseruit predictam venditionem voluit laudavit pariter et concessit Ad hec Petrus de Limous et Philippus fratres predicti Philippi milites eamdem venditionem voluerunt et concesserunt coram nobis promittentes fide data quod in dicta decima nichil in posterum reclamabunt Supradicti autem Philippus et Johanna uxor ejus sub prestite fidei religione promiserunt se reddere quadraginta libras Parisienses nomine pene si contingeret quod dicta venditio ejiceretur vel retraheretur in toto vel in parte necnon et si defecerint in recta garantisia ferenda post quam essent a dicta ecclesia super hoc requisiti Et de predictis quadraginta libris reddendis nomine jam dicte pene promissis Petrus et Philippus fratres memorati Philippi plegios se constituerunt coram nobis uterque in solidum et per fidem Hec autem venditio facta est salvo jure ecclesie parrochialis quantum ad novalia que sunt aut fient in eodem territorio Datum anno Domini MCCXXX quarto mense mayo
