Charter Document - 04970068

Charter Document - 04970068


Charter Number: 04970068
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame de La Roche
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1235
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Omnibus presentes litteras inspecturis Officialis H ecclesie Parisiensis archidiaconi salutem in Domino Notum facimus quod in nostra presentia constituti dominus Galterus de Tiverval et domina Ysabellis uxor ejus recognoverunt se vendidisse ecclesie Beate Marie de Roscha in perpetuum pro sexaginta et decem libris Parisiensibus unam peciam vinee site apud Marliacum que vocatur La Croiere in censiva domini Roberti de Vicinis militis ad sex denarios ut asserunt tantummodo censuales promittentes fide media quod contra venditionem istam per se vel per alium non venient in futurum et quod eandem vineam dicte ecclesie garantizabunt in perpetuum contra omnes Dictus vero Robertus miles primus dominus feodi ut dicitur istam venditionem voluit et concessit promittens fide media quod contra eandem per se vel per alium nichil in posterum attemptabit si vero ista venditio retraheretur ipsi venditores dicte ecclesie sex libras Parisienses nomine pene solvere tenerentur et hoc fide media promiserunt Dicta autem Ysabellis specialiter et expresse quitavit coram nobis eidem ecclesie quicquid juris in dicta vinea habebat et habere poterat ratione dotalicii vel alio modo spontanea non coacta fide prestita corporali Domina vero Margarita vidua relicta defuncti Petri de Vicinis militis quitavit eidem ecclesie in perpetuum coram dilecto nostro Guidone decano de Guidonis curia quicquid juris in dicta vinea ratione dotalicii vel alio modo habebat vel poterat reclamare spontanea voluntate fide prestita in manu dicti decani sicut idem decanus nobis retulit viva voce Datum anno Domini MCCXXX quinto mense decembri