Charter Document - 04970067

Charter Document - 04970067


Charter Number: 04970067
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame de La Roche
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 1235
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Universis presentes litteras inspecturis Robertus Basin de Voisins miles salutem in Domino Notum facimus quod nos venditionem quam fecerunt dominus Galterus de Tiverval miles et Ysabellis uxor ejus abbati et conventui Beate Marie de Roscha pro LX decem libris Parisiensibus de quadam pecia vinee que vocatur La Croiere sita apud Malliacum que movet de nobis ad censum sex denarios in festo sancti Remigii apud Marolium singulis annis reddendorum ad preces et instanciam dicti Galteri et uxoris sue et eciam intuitu pietatis voluimus laudavimus et in perpetuum dicte abbacie concessimus pacifice possidendam salvis tamen nobis et heredibus nostris sex denariis censualibus annuatim apud Marolium persolvendis in festo memorato De hac insuper venditione tenenda et garantizanda quantum ad nos et heredes nostros ad usus et consuetudines Francie plegii sumus pro predictis Galtero et uxore sua atque garantizatores In cujus rei memoriam et testimonium presentes litteras sigilli nostri munimine fecimus roborari Actum anno Domini MCCXXX quarto mense decembri