Charter Document - 04970057
| Charter Number: | 04970057 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame de La Roche |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1232 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis Christi fidelibus ad quos presentes littere pervenerint Thomas Pissiacensis archidiaconus salutem in Domino Noverit universitas vestra quod constitutus coram nobis Guillermus de Spedona recognovit se vendidisse ecclesie Beate Marie de Roscha unum arpentum vinee situm in territorio de Vineolis assensu et voluntate Eremburgis uxoris sue scilicet pro duodecim libris Parisiensibus ad viginti et septem denarios censuales Roberto militi de Vineolis et Petronille uxori sue et heredibus suis in festo sancti Martini hyemalis annuatim apud Vineolas persolvendos Dicta vero Eremburgis quicquid in dicta vinea jure hereditario vel jure dotalitii vel alio modo habebat vel habere poterat in manu nostra quitavit fide prestita corporali quod contra dictam venditionem per se vel per alium venire de cetero nullatenus attemptabit Dicti siquidem Robertus miles et Petronilla uxor ejus coram nobis constituti voluerunt et concesserunt fide media quod dicta ecclesia de Roscha predictam vineam libere et quiete in perpetuum possideat per jam dictos XX septem denarios sibi et heredibus suis annuatim apud Vineolas in festo sancti Martini hyemalis sicut supradictum est persolvendos Dicti autem Robertus miles et Petronilla uxor ejus retinent sibi et heredibus suis decimam de jam dicta vinea de unoquoque modio vini unum sextarium et roagium si forte in vinea vinum venderetur et pressoragium si forte in territorio pressorium edificaretur et omnimodam justiciam que ad censivam dignoscitur pertinere Et insuper sepe dictus Robertus miles de Vineolis et Petronilla uxor ejus dictam venditionem contra omnes garantizabunt et garantizare fiduciaverunt In cujus rei confirmationem et testimonium presentes litteras ad petitionem partium fecimus insigniri sigilli nostri karactere Actum anno Domini MCC tricesimo secundo mense augusti
