Charter Document - 04970056
Charter Number: | 04970056 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame de La Roche |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1232 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Thomas Pyssiacensis archidiaconus universis presentes litteras inspecturis salutem in vero salutari Noverit universitas vestra quod constitutus coram nobis Robertus Boutelle de Marc recognovit se vendidisse ecclesie Beate Marie de Roscha quinque quarteria vinee sita apud Ulmum assensu et voluntate Philippe uxoris sue scilicet pro tredecim libris Parisiensibus pro triginta denariis censualibus Drochoni militi de Hargevilla et Ysabelli uxori sue et heredibus suis in festo sancti Martini hyemalis annuatim apud Ulmum persolvendis Dicta siquidem Philippa quicquid in dicta vinea jure dotalicii vel alio modo habebat vel habere poterat in manu nostra quitavit fide prestita corporali quod contra dictam venditionem per se vel per alium venire de cetero nullatenus attemptabit Dicti vero Drocho miles et Ysabel uxor ejus coram nobis constituti voluerunt et concesserunt fide media quod dicta ecclesia de Roscha predictam vineam libere et quiete in perpetuum possideat per jam dictos triginta denarios sibi et heredibus suis annuatim apud Ulmum in festo sancti Martini hyemalis sicut supra dictum est persolvendos retenta sibi et heredibus suis omni justitia que ad censivam dignoscitur pertinere Et insuper Hugo de Ulmo miles de cujus feodo movet predicta vinea voluit et concessit quod supradicta ecclesia de Roscha predictam vineam in perpetuum possideat sicuti in superioribus continetur In cujus rei confirmationem et testimonium presentes litteras ad peticionem parcium sigilli nostri karactere voluimus insigniri Actum anno Domini MCC tricesimo secundo mense julio