Charter Document - 04970051

Charter Document - 04970051


Charter Number: 04970051
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame de La Roche
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Vidimus
Date: 1236 - 1237
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Universis presentes litteras inspecturis Officialis curie Parisiensis in Domino salutem Notum facimus quod Petrus de Capella miles et Luciana uxor ejus in nostra presencia constituti recognoverunt se vendidisse abbati et conventui ecclesie de Roscha totalem decimam de Menildoin sitam in parrochia de Caprosia et totalem decimam quam habebat ibidem Guillermus frater suus de consensu ipsius Guillermi expresso et quicquid juris habebant in eadem tam in forragine quam in tractu pro quatuor viginti et decem libris Parisiensibus de quibus recognoverunt coram nobis sibi fuisse satisfactum promittentes fide media quod contra venditionem istam per se vel per alium non venient in futurum et quod dictam decimam prefatis abbati et conventui garantizabunt contra omnes Predicta autem Luciana quitavit quicquid in dicta decima habebat vel habere poterat ratione dotalicii vel alio modo spontanea non coacta fide data Conventum etiam fuit quod dicta decima dabitur ad ad modiationem usque ad tres annos proximo venturos et si ipsa decima non valeret in dictis tribus annis continuis sex modios bladi quolibet anno duos modios idem miles et uxor ejus de precio dicte venditionis redderent dictis abbati et conventui secundum estimationem defectus dictorum duorum modiorum Guillermus autem frater prefati Petri dictam venditionem voluit laudavit et concessit coram nobis fide data Preterea Symon de Mauveriis miles primus dominus feodi et de quo dicta decima movere dicitur dictam venditionem voluit et concessit coram nobis fide data volens nihilominus et concedens ut dicti abbas et conventus dictam decimam in perpetuum teneant et possideant in manu mortua sine aliqua coactione vendendi aut alienandi vel extra manum suam ponendi Similiter hoc idem voluit dominus Guido de Caprosia miles secundus dominus dicti feodi prout in litteris ipsius vidimus contineri Et de pecunia reddenda si esset aliquis defectus in decima item de garancia ferenda et de omnibus supradictis tenendis supradictus Symon de Mauveriis Philippus Chaumunt Reginaldus Escorche Botun milites predictus Guillermus frater dicti Petri et Johannes de Soisei se plegios constituerunt coram nobis ad usus et consuetudines Francie et quilibet in solidum et per fidem Insuper Helyssendis uxor dicti Guidonis de Caprosia militis et Mathildis uxor dicti Symonis de Mauveriis fide media quitaverunt quicquid juris habebant in decima supradicta prout in litteris presbiteri de Caprosia ad nos directas et a nobis specialiter destinati vidimus contineri Actum anno Domini MCC tricesimo sexto mense marcio