Charter Document - 04970048
Charter Number: | 04970048 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame de La Roche |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1233 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Ego Symon de Chateron miles notum facio omnibus presentem cartam inspecturis quod vendidi ecclesie beate Marie de Roscha tria arpenta vinee que habebam apud Champlant in feodo domini Mathei de Malliaco vendidi eciam unam hostisiam predicte ecclesie in eadem villa que fuit Hugonis Guinemer que debebat michi decem solidos annui redditus in festo sancti Remigii persolvendos quod si forte dicta hostisia divisa fuerit illi qui eam tenuerint dicte ecclesie prefatum redditum decem solidorum unusquisque pro parte sua [persolvet] Omnia supradicta et quicquid juris in eis habebam vel habere poteram aliquo modo vendidi predicte ecclesie de Roscha pro sexaginta libris Parisiensibus quas ad plenum ab eadem ecclesia recepi in pecunia numerata Hanc autem venditionem domina Ysabellis mater mea et Aalis uxor mea voluerunt et concesserunt et fide data corporali in presencia presbiteri sui firmiter promiserunt quod nunquam per se vel per alios nomine dotalicii vel alia occasione in dicta venditione aliquid reclamarent Quod ut autem permaneat ratum et firmum presentem cartam sigilli mei munimine roboravi Actum anno Domini MCC tricesimo tercio