Charter Document - 04970047

Charter Document - 04970047


Charter Number: 04970047
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame de La Roche
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1233
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Guillermus divina permissione Parisiensis ecclesie minister indignus omnibus presentes litteras inspecturis salutem in Domino Notum facimus quod in nostra constituti presencia nobilis mulier Aalicia de la Bolie Theobaldus Guillermus armigeri et Guiardus clericus fratres liberi ejusdem Aalicie recognoverunt quod dederant et concesserant Ysabelle filie dicte Aalicie et sorori dictorum fratrum pro pertione paterne et materne hereditatis unum modium bladi medietatem mistolii et medietatem avene percipiendum annuatim in campi parte quam se dicebant habere apud Logias in campi parte domini Gervasii de Separa Ad hec dicta Ysabella recognovit coram nobis quod dictum bladum vendiderat ecclesie de Roscha pro quadraginta quinque libris Parisiensibus de quibus recognovit dicta Ysabellis sibi a dicta ecclesia fuisse plenarie satisfactum in pecunia numerata promittens fide data quod contra istam venditionem per se vel per alium non veniet in futurum Insuper dicta Aalicia et dicti fratres dictam venditionem laudaverunt pariter et concesserunt et fide data promiserunt quod contra dictam venditionem per se vel per alium non venient in futurum promittentes sub fidei prestite religione dictum bladum garantizare dicte ecclesie ad usus et consuetudines Francie contra omnes De recta vero garantisia ferenda prout dictum est et quod alii liberi dicte Aalicie cum ad etatem legitimam pervenerint dictam venditionem laudabunt et fide data concedent dominus Petrus de Claagni miles Adam de Ossigniis et Matheus de Marinas se fide jussores constituerunt sub pena decem librarum Parisiensium quilibet in solidum et per fidem Preterea Gervasius de Separa de cujus feodo dicta campipars primo et Gervasius li Viautres milites de cujus feodo secundo dicta campipars movere dicitur dictam venditionem laudaverunt et concesserunt fide data quod dicta ecclesia dictum modium bladi in dicta campi parte percipiat annuatim et in manu mortua teneat libere et quiete constituentes se sub eadem fide garantizatores tanquam domini erga dictam ecclesiam ad usus et consuetudines Francie contra omnes In cujus rei memoriam presentem cartam sigilli nostri munimine fecimus roborari Actum anno Domini MCC tricesimo tercio mense junio