Charter Document - 04970044
Charter Number: | 04970044 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame de La Roche |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1208 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Philippus archidiaconus Pissiacensis universis presentem paginam inspecturis notum esse volo quod Symon de Villatein ad conversionem veniens ecclesie Beate Marie de Roscha quintam partem tenementi sui in perpetuam elemosinam contulit Quod tenementum Matheus frater predicti Symonis volens sibi retinere pro eodem tenemento quinque sextarios avene in commutationem predicte ecclesie dedit annuatim solvendos infra octavas Natalis Domini de quinque arpennis terre sue juxta Coctanarias Novas Hanc autem commutationem voluit et concessit Adelina uxor predicti Mathei et quicquid in eadem commutatione per dotalicium reclamaverat quitavit Quod ut perpetuam obtineat firmitatem litteris traditum sigilli mei munimine corroboravi Actum apud Baillol anno gracie MCCVIII