Charter Document - 04970040
Charter Number: | 04970040 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame de La Roche |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1221 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Omnibus presentibus pariter et futuris ego Ebrardus de Levesvilla miles notum facio quod nobilis mulier Ysabella mea soror in mea presencia constituta ecclesie Beate Marie de Roscha pro anima sua et maritorum suorum Herberti videlicet et Galerani et ipsius Ysabelle anniversariis per tres dies celebrandis in perpetuam elemosinam concessit et donavit quinque solidos annui census Carnotenses apud Cerevillam in sua censiva quam de me tenet infra octabas sancti Remigii ab eadem Ysabella quamdiu vixerit et post ejus decessum ab ipsius heredibus et successoribus annis singulis in perpetuum predicte ecclesie persolvendos Hanc igitur elemosinam et donationem ad prefate ecclesie preces et instanciam approbavi laudavi et benigne concessi et ad ejus confirmationem presentes litteras sigilli mei munimine roboravi Actum anno Domini MCC vicesimo primo