Charter Document - 04970039
Charter Number: | 04970039 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame de La Roche |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1220 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Universis presentes litteras inspecturis Ebrardus de Levesvilla miles salutem in Domino vero salutari Noverit universitas vestra quod Amalricus de Levesvilla miles de voluntate et assensu Aales uxoris sue dedit et concessit in perpetuam elemosinam ecclesie Beate Marie de Roscha unum sextarium hybernagii infra octabas sancti Remigii singulis annis in sua granchia de Doinviller percipiendum Hanc igitur donationem ego Ebrardus dicti Amalrici filius de assensu et voluntate Katerine uxoris mee volui laudavi et benigne concessi et sigilli mei munimine roboravi Actum anno Domini MCC vicesimo