Charter Document - 04970033

Charter Document - 04970033


Charter Number: 04970033
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame de La Roche
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1238 - 1239
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Ego Symon de Levies miles notum facio presentes litteras inspecturis quod ego bono sensu et recto intellectu dico et contestor in anima mea quod Petronilla prima uxor mea apud civitatem Constances in qua tunc commorabamur in extrema sua voluntate de assensu et voluntate mea legavit ecclesie Beate Marie de Roscha decem et octo sextarios bladi et totidem avene annuatim percipiendos in decima de Poiviller ita quod si decima de Poiviller non sufficeret ad predictorum bladi et avene solutionem in decima de Nant que erat de hereditate sua sicut et decima de Poiviller defectus suppleretur In hoc autem legato et aliis legatis suis dominum Milonem de Levies militem fratrem meum qui nobiscum apud prefatam civitatem servicio regis Francorum commorabatur et me constituit exequtores Ad confirmationem vero predictorum si necesse erat paratus essem facere sacramentum In cujus rei testimonium presentes litteras sigilli mei munimine feci communiri Actum anno Domini MCCXXXVIII mense martio