Charter Document - 04970021

Charter Document - 04970021


Charter Number: 04970021
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame de La Roche
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Tithe
Date: 1234
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Omnibus presentes litteras inspecturis Officialis curie Parisiensis salutem in Domino Notum facimus quod Odelina de Separa mulier nobilis Symon clericus et Rogerus armiger filii ejus in nostra presencia constituti asseruerunt quod nobilis mulier Aalidis de Gumbervilla et Theodoricus ejus filius vendiderunt ecclesie Beate Marie de Roscha quoddam modium bladi annui redditus quod habebant apud Logias in campi parte domini Gervasii de Separa militis filii predicte Odeline Hanc autem venditionem memorata Odelina Symon clericus et Rogerus armiger filii ejus ratam et gratam habuerunt promittentes fide media quod in dicto modio bladi nichil in posterum reclamabunt Eadem autem Odelina quitavit penitus et expresse quicquid in dicto modio bladi habebat vel habere poterat ratione dotalicii seu quocunque alio modo Actum ad petitionem dicte Odeline et filiorum ejus clerici et armigeri predictorum anno Domini MCC tricesimo quarto mense junio