Charter Document - 04970019
Charter Number: | 04970019 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame de La Roche |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1209 |
Date type: | Internal, A.D., Episcopal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine Domini amen Petrus Dei gratia Parisiensis episcopus omnibus presentes litteras inspecturis salutem in Domino Notum facimus quod Guido de Levies miles coram nobis recognovit se vendidisse de consensu et voluntate Guiburgis uxoris sue Philippo archidiacono Pissiancesi fratri suo pro ducentis et quadraginta libris Parisiensibus quicquid habebat in decima de Logiis exceptis duobus modiis et octo sextariis bladi quod antea idem Guido consentiente Guiburge uxore sua in puram et perpetuam elemosinam dederat ecclesie Beate Marie de Roscha Predictus autem archidiaconus illud totum donavit predicte ecclesie de Roscha in perpetuam elemosinam ad victum duorum sacerdotum Predictus vero Guido se devestivit de predicta decima in manu nostra prefata quoque Guiburgis uxor ipsius Guidonis hoc concessit et laudavit fide sua interposita et se similiter devestivit et nos de illa decima fratres Beate Marie de Roscha investivimus Petrus eciam de Logiis miles de cujus feodo predicta decima movebat hoc concessit et se in manu nostra devestivit et omnino quitavit et promisit quod nichil de cetero in ipsa decima reclamaret Quod ut ratum permaneat et in posterum perseveret presentem paginam sigilli nostri munimine dignum duximus confirmari Actum anno dominice incarnationis MCC nono mense julio pontificatus nostri anno primo