Charter Document - 04970016

Charter Document - 04970016


Charter Number: 04970016
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame de La Roche
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Tithe
Date: 1209
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Petrus Dei gratia Parisiensis episcopus omnibus presentes litteras inspecturis in Domino salutem Notum facimus quod Willelmus de Buc et Willelmus et Petrus et Nicholaus filii ejusdem Willelmi de Buc et Maria uxor ejus et Hugo filius eorumdem quitaverunt in nostra presencia fratribus Beate Marie de Roscha quicquid juris sive jure feodi vel alio modo reclamabant habere in decima de Logiis et de garancia fidem dederunt Preterea Adam et Philippus et Theob filii et Johanna et Mathildis filie prefati Willelmi de Buc hoc concesserunt et quitaverunt coram dilecto nostro Bartholomeo decano de Villa Peror ad hoc a nobis specialiter destinato Dicti vero Adam et Philippus fidem dederunt in manu dicti decani sicut idem decanus nobis asseruit quod in ipsa decima nichil de cetero reclamabunt Actum anno Domini MCC nono mense februario