Charter Document - 04970006

Charter Document - 04970006


Charter Number: 04970006
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame de La Roche
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1222
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s):

Charter:

Noverint universi presentes litteras inspecturi quod nos Almaricus Dei providencia dux Narbone comes Tholose Bitterensis et Carcassone vicecomes et dominus Montisfortis dedimus et concessimus Deo et ecclesie Beate Marie de Roscha et fratribus ibidem commorantibus usuarium suum in plana foresta Aquiline nostris tamen defensis exceptis scilicet nemus vivum ad domos suas proprias edificandas et mortuum ad comburendum a nobis et heredibus nostris imperpetuum possidendum libere pacifice ac quiete Quod ut ratum permaneat litteras istas sigilli nostri munimine duximus roborari Actum apud Altam Brueriam anno Domini MCCXX secundo pridie idus augusti