Charter Document - 04970005
Charter Number: | 04970005 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame de La Roche |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1235 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Odo divina permissione ecclesie Beati Dyonisii minister indignus et ejusdem loci conventus universis presentes litteras inspecturis salutem in Domino Notum facimus quod venerabilibus viris et amicis karissimis abbati et conventui de Roscha sexaginta aripennos terre juxta Roscham quos emerunt a domino Guidone de Caprosia et Herveo fratre ejus militibus de quibus sexaginta aripennis dictus Guido nobis annuatim reddebat apud Bellum Ramum quinque solidos capitalis census tenendos concessimus imperpetuum et habendos ita quod exinde nobis singulis annis reddent in festo sancti Andree apostoli apud Bellum Ramum triginta solidos Parisienses censuales Eisdem quoque perpetuo tenendam concessimus quamdam peciam terre sitam juxta stannum suum ad sex denarios censuales in festo sancti Andree apostoli in domo nostra apud Bellum Ramum annuatim solvendos ita quod dictum stannum non poterunt extendere in terra Beati Dyonisii vel augere sine permissione nostra atque licencia Quod si predictum censum triginta solidorum et sex denariorum ad predictum diem non solverint ad usum patrie emendabunt et omnimoda justicia in predictis sexaginta arpennis et in parte stanni que erit in terra Beati Dyonisii salva nobis et decima nec poterunt facere masuras in dictis sexaginta arpentis et in parte stanni que erit in terra Beati Dyonisii et si fecerint masuras vel hospites in terra non movente a nobis scilicet in Bellapenna quam emerunt a predictis domino Guidone et Herveo fratre ejus hospita terre illius qui sunt aut futuri sunt vel ipsi scilicet abbas et conventus de Roscha nullum usuarium in nostris nemoribus poterunt reclamare In cujus rei testimonium paginam hanc inde conscriptam sigillorum nostrorum munimine roboravimus Actum anno Domini MCC tricesimo quarto mense decembri