Charter Document - 04970004
Charter Number: | 04970004 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame de La Roche |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1235 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Omnibus Christi fidelibus presentes litteras inspecturis Guido miles dominus Caprosie salutem in Domino Noverit universitas vestra quod Herveus frater meus miles de Caprosia vendidit ecclesie Beate Marie de Roscha pro quadrigentis libris Parisiensibus totam terram de Bella Penna cum omnibus suis pertinenciis [] Hanc autem venditionem de assensu et voluntate Helisendis uxoris mee volui et laudavi et omnia superius expressa memorate ecclesie in perpetuum quittavi et bona fide contra omnes rectam garantisiam promisi nichil juris nichil dominii michi vel heredibus meis in supradictis retinendo Ne autem super hoc in posterum valeat oriri contencio sed perpetuam obtineat firmitatem presentes litteras sigilli mei munimine roboravi Actum anno gratie millesimo ducentesimo tricesimo quinto